Orosius, V
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 16
1  Anno ab urbe condita DCXLII C. Manlius consul et Q. Caepio proconsule adversus Cimbros et Teutonas et Tigurinos et Ambronas, Gallorum Germanorum gentes, quae tunc ut imperium Romanum extinguerent conspiraverant, missi provincias sibi Rhodano flumine medio diviserunt. 2  ubi dum inter se gravissima invidia et contentione disceptant, cum magna ignominia et periculo Romani nominis victi sunt. siquidem in ea pugna M. Aemilius consularis captus atque interfectus est, duo filii consulis caesi; 3  LXXX milia Romanorum sociorumque ea tempestate trucidata, XL milia calonum atque lixarum interfecta Antias scribit. 4  ita ex omni penitus exercitu decem tantummodo homines, qui miserum nuntium ad augendas miserias reportarent, superfuisse referuntur. 5  hostes binis castris atque ingenti praeda potiti nova quadam atque insolita exsecratione cuncta quae ceperant pessum dederunt; 6  vestis discissa et proiecta est, aurum argentumque in flumen abiectum, loricae virorum concisae, phalerae equorum disperditae, equi ipsi gurgitibus inmersi, homines laqueis collo inditis ex arboribus suspensi sunt, ita ut nihil praedae victor, nihil misericordiae victus adgnosceret. 7  maximus tunc Romae non solum luctus, verum etiam metus fuit, ne confestim Cimbri Alpes transgrederentur Italiamque delerent.8  Isdem temporibus Q. Fabius Maximus filium suum adulescentem, rus relegatum, cum duobus servis parricidii ministris interfecit ipsosque continuo servos in pretium sceleris manumisit. die dicta Cn. Pompeio accusante damnatus est. 9  Igitur Marius quarto consul cum iuxta Isarae Rhodanique flumina, ubi in sese confluunt, castra posuisset, Teutones Cimbri et Tigurini et Ambrones postquam continuo triduo circa Romanorum castra pugnarunt, si quo pacto eos excuterent vallo atque in aequor effunderent, tribus agminibus Italiam petere destinarunt. 10  Marius, post digressum hostium castra movit et collem occupavit, qui campo et fluvio, ubi hostes sese diffuderant, imminebat. cumque exercitui eius aqua ad potandum deesset, querellisque omnium coargueretur, aquam quidem in conspectu esse respondit, sed eam ferro vindicandam. primis itaque calonibus cum clamore in pugnam ruentibus subsecutus exercitus, mox iusto certamine conpositis ordinibus bellum gestum et vicere Romani. 11  quarto die rursus productae utrimque in campum acies usque ad meridiem paene pari pugnavere discrimine. post ubi incalescente sole fluxa Gallorum corpora in modum nivium distabuerunt, usque in noctem caedes potius quam pugna protracta est. 12  ducenta milia armatorum in eo bello interfecta sunt, octoginta milia capta, vix tria milia fugisse referuntur; dux quoque eorum Teutobodus occisus est. 13  mulieres eorum constantiore animo quam si vicissent consuluere consulem, ut, si inviolata castitate virginibus sacris ac dis serviendum esset, vitam sibi reservarent. itaque cum petita non impetravissent, parvulis suis ad saxa conlisis cunctae sese ferro ac suspendio peremerunt. haec de Tigurinis et Ambronibus gesta sunt. 14  Teutones autem et Cimbri integris copiis Alpium nives emensi Italiae plana pervaserant, ibique cum rigidum genus diu blandioribus auris, poculis, cibis ac lavacris emolliretur, Marius V consul et Catulus adversum eos missi, die ad pugnam et campo dato Hannibalis secuti ingenium in nebula disposuere pugnam, in sole pugnarunt. 15  prima siquidem perturbatio Gallorum fuit, quod Romanam aciem prius offendere dispositam quam adesse senserunt. cumque ilico vulnerati equites retro in suos cogerentur totamque multitudinem indisposite adhuc adventantem conturbarent et sol cum vento ortus ex adverso emicuisset, visus eorum pulvis opplevit et splendor hebetavit. 16  ita factum est, ut tanta ac tam terribilis multitudo minima Romanorum clade, sua autem ultima internecione caederetur. centum quadraginta milia eorum tunc in bello caesa, sexaginta milia capta dicuntur. 17  mulieres graviorem paene excitavere pugnam, quae plaustris in modum castrorum circumstructis, ipsae autem desuper propugnantes, diu repulere Romanos. sed cum ab his novo caedis genere terrerentur - abscisis enim cum crine verticibus inhonesto satis vulnere turpes relinquebantur - ferrum, quod in hostes sumpserant, in se suosque verterunt. 18  namque aliae concursu mutuo iugulatae, aliae apprehensis invicem faucibus strangulatae, aliae funibus per equorum crura consertis ipsisque continuo equis exstimulatis, postquam suas isdem funibus, quibus equorum crura nexuerant, indidere cervices, protractae atque exanimatae sunt, aliae laqueo de subrectis plaustrorum temonibus pependerunt. 19  inventa est etiam quaedam, quae duos filios traiectis per colla eorum laqueis ad suos pedes vinxerit et, cum se ipsam suspendio morituram dimisisset, secum traxerit occidendos. 20  inter haec multa ac miserabilia mortis genera reguli quoque duo strictis in se gladiis concurrisse referuntur. Lugius et Boiorix reges in acie ceciderunt; Claodicus et Caesorix capti sunt. 21  ita in his duobus proeliis CCCXL milia Gallorum occisa et CXL milia capta sunt, absque innumera mulierum multitudine, quae se suosque parvulos femineo furore, vi autem virili necaverunt. 22  igitur talem Marii triumphum Romanamque victoriam incredibile facinus et numquam antea Romanis cognitum Romae subito perpetratum versa in horrorem ac maerorem tota urbe fuscavit. 23  Publicius siquidem Malleolus servis adnitentibus matrem suam interfecit; damnatus parricidii insutusque in culleum et in mare proiectus est; 24  inpleveruntque Romani et facinus et poenam, unde et Solon Atheniensis decernere non ausus fuerat, dum fieri posse non credit, et Romani, qui se ortos a Romulo scirent, etiam hoc fieri posse intellegentes supplicium singulare sanxerunt.

Zurück